monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 11, 7
Notandum sane quod nimium falluntur qui mensem definiendum vel ab antiquis definitum autumant, quandiu luna zodiacum circulum peragat, quae nimirum, sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit, zodiacum quidem XXVII diebus, et VIII horis, sui vero cursus ordinem XXIX diebus, et XII horis, salva sui saltus ratione, conficit.